CONFITENDI Presbytero Poeitentiario consuetudo

CONFITENDI Presbytero Poeitentiario consuetudo
CONFITENDI Presbytero Poeitentiario consuetudo
orta iuxta Sozomenum et Socratem rempore Decianae persequutionis, circa A. C. 253. concitatae. Tum enim Episcopi ταύτην τὴν προςθήκην, i. e. hoc additamentum, veteri Canoni adiciendum pro tempore censuerunt, ut ait Socrates, quo lapfos in ea persequutione facilius averterent a schismate Novatianorum, apud quos publicae paenitentiae nullus fuit usus. Finis erat, ut confitentes ad publicam hôc modô, si opus esset, poeitentiam adducerentur et disciplinae huius exemplô alii similia admittere verecundarentur. Sed occasione mulieris a Diacono poliutae, et publici inde orti opprobrii,
abolita illa est, a Nectario Episcopo Constantinopolitano, quem ferme omnes Orientis Episcopi sequuti sunt. Mansit tamen, apud Occidentales, salvâ fidei et charitatis compage, is mos, ut gravioris alicuius criminis sibi conscii id confirerentur Presbytero Paenitentiario, vel (ut loquitur Augustinus) Antistitibus Ecclesiae, eô fine quem diximus supra ubi de Confessione: donec ab Innocentio III. sancitum, ut non solum Auditores omnia sua peccata confiterentur, sed et Presbyteri confessionem excipientes, ea omnia clam haberent, sub poena depositionis ab officio et perpetuae in arcto Monasterro paenitentiae, vide Concil. Lateran. sub Innocentio praefato celebratum A. C. 1215. can. 21. et plura de hoc ritu Veterum, apud Soyom. l. 7. c. 16. Socr. Histor. Eccl. l. 5. c. 19. et Nicephorum Callistum, Histor. itidem Eccl. l. 12. c. 28. Uti autem in Foro Ecclesiastico, sic et in Politico, Confessionem reorum publica necessaria: quam proin ut e pertinacioribus eliciant, vel extorqueant Iudices, varia excogitata sunt, inter quae tormentis nihil hodie frequentius. Alium suppeditat modum Plinius, l. 24. c. 17. sed Magicis praestigiis deturpatum, ubi is sic de herba Aglaophthide et Achaemeniode, Democritus ---- ille post Pythagoram Magorum studiosissimus, quanto portentosiora tradit? Aglaophthida herbam, quae admiratione hominum propter eximium colorem acceperit nomen, in marmoribus Arabiae nascentem, Persicô latere; quae de causa et marmaritim vocari. Magos utique eâ uti, cum velint Deos evocare. Achaemeniodem, colore electri, sine folio nasci in Tradastilis Indiae, cuius radice in pastillos digestâ, in diesque pota, noxii per cruciatus nocte confiteantur omnia per varias Numinum imaginationes. Eandem hippophorbada vocat etc. Vide quoque cum, l. 29. c. 7.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”